pronađen 240 Rezultati za: sacerdotes
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)
Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 22, 26)
Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)
et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino. (Prophetia Ezechielis 43, 24)
Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 43, 27)
Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 15)
Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes. (Prophetia Ezechielis 44, 31)
et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque ad vesperam. (Prophetia Ezechielis 46, 2)
et dixit ad me: “Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus”. (Prophetia Ezechielis 46, 20)
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 84)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; (Prophetia Danielis 14, 8)