pronađen 21 Rezultati za: salvator

  • Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)

  • Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)

  • et ait: “Dominus petra mea et arx mea et salvator meus; (Liber II Samuelis 22, 2)

  • Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. (Liber I Paralipomenon 16, 35)

  • Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator. (Liber Iudith 9, 11)

  • Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)

  • Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob”. (Liber Isaiae 49, 26)

  • et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. (Liber Isaiae 60, 16)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina