pronađen 553 Rezultati za: secundum
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; (Epistula ad Galatas 1, 11)
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)
Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 5)
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, (Epistula ad Ephesios 1, 7)
notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, (Epistula ad Ephesios 1, 9)