pronađen 178 Rezultati za: tamquam

  • ante templum postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam, et effloruit tamquam praecox uva. (Liber Ecclesiasticus 51, 19)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)

  • In illa hora dixit Iesus turbis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)

  • Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; (Evangelium secundum Marcum 1, 10)

  • Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)

  • et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 33)

  • Et respondens Iesus ait illis: “Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? (Evangelium secundum Marcum 14, 48)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: (Evangelium secundum Lucam 18, 9)

  • tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. (Evangelium secundum Lucam 21, 35)

  • Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina