pronađen 236 Rezultati za: universa
sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et possidere faciam reliquias populi huius universa haec. (Prophetia Zachariae 8, 12)
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 31)
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “Quis est hic?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)
In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 40)
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse”. (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)
qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”. (Actus Apostolorum 11, 14)