pronađen 398 Rezultati za: verba

  • Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)

  • Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • “Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius”. (Actus Apostolorum 5, 20)

  • Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum”; (Actus Apostolorum 6, 11)

  • et statuerunt testes falsos dicentes: “Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; (Actus Apostolorum 6, 13)

  • Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis; (Actus Apostolorum 7, 38)

  • Qui dixerunt: “Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te”. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”. (Actus Apostolorum 11, 14)

  • Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. (Actus Apostolorum 13, 42)

  • et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: (Actus Apostolorum 15, 15)

  • Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace”. (Actus Apostolorum 16, 36)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina