pronađen 246 Rezultati za: vestra

  • Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 8)

  • Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 10)

  • Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; (Liber Ecclesiasticus 39, 17)

  • Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)

  • et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)

  • Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius. (Liber Ecclesiasticus 51, 37)

  • Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt. (Liber Isaiae 1, 18)

  • et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. (Liber Isaiae 1, 31)

  • Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. (Liber Isaiae 23, 7)

  • Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)

  • Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. (Liber Isaiae 29, 10)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina