pronađen 7 Rezultati za: Amasa

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. (Liber II Samuelis 20, 5)

  • Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. (Liber I Paralipomenon 2, 17)

  • Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de prælio, (Liber II Paralipomenon 28, 12)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina