pronađen 13 Rezultati za: Armiger

  • Dixitque ei armiger suus: Fac omnia quæ placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris. (Liber I Samuelis 14, 7)

  • Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)

  • Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit. (Liber I Samuelis 14, 14)

  • Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum. (Liber I Samuelis 17, 7)

  • Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)

  • Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)

  • Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)

  • Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. (Liber I Samuelis 31, 6)

  • Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, (Liber II Samuelis 23, 37)

  • Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina