pronađen 965 Rezultati za: David

  • Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? (Liber I Samuelis 18, 18)

  • Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. (Liber I Samuelis 18, 20)

  • Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. (Liber I Samuelis 18, 21)

  • Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. (Liber I Samuelis 18, 22)

  • Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. (Liber I Samuelis 18, 23)

  • Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. (Liber I Samuelis 18, 24)

  • Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)

  • Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)

  • Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)

  • Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina