pronađen 22 Rezultati za: Dolore

  • Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)

  • pœnituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, (Liber Genesis 6, 6)

  • Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)

  • At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 42, 38)

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. (Liber Deuteronomii 2, 25)

  • ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. (Liber Deuteronomii 19, 6)

  • Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. (Liber I Paralipomenon 4, 9)

  • Ægrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. (Liber II Paralipomenon 16, 12)

  • Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena: (Liber Iob 6, 3)

  • Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)

  • Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. (Liber Iob 9, 27)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina