pronađen 727 Rezultati za: Domine

  • Veni ergo hodie ad fontem aquæ, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)

  • Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: (Liber Genesis 32, 9)

  • Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)

  • Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)

  • Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: (Liber Genesis 43, 20)

  • Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)

  • Salutare tuum expectabo, Domine. (Liber Genesis 49, 18)

  • Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. (Liber Exodus 4, 10)

  • At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. (Liber Exodus 4, 13)

  • Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? (Liber Exodus 5, 22)

  • Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum. (Liber Exodus 15, 6)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina