pronađen 584 Rezultati za: Domus

  • dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)

  • et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? (Evangelium secundum Lucam 22, 11)

  • Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)

  • Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)

  • Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)

  • Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. (Actus Apostolorum 10, 6)

  • qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. (Actus Apostolorum 11, 14)

  • Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)

  • At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)

  • Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. (Actus Apostolorum 16, 33)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina