pronađen 1299 Rezultati za: Ergo

  • Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. (Epistula ad Hebraeos 9, 23)

  • quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. (Epistula ad Hebraeos 12, 8)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. (Epistula Iacobi 1, 7)

  • Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. (Epistula Iacobi 4, 4)

  • Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)

  • Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)

  • Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina