pronađen 25 Rezultati za: Fluminis

  • Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, (Liber Genesis 41, 17)

  • Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, (Liber Exodus 2, 3)

  • Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 4, 9)

  • Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. (Liber Exodus 7, 15)

  • Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7, 17)

  • Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. (Liber Exodus 7, 18)

  • Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7, 20)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)

  • (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) (Liber Iob 20, 17)

  • Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. (Liber Psalmorum 45, 5)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina