pronađen 354 Rezultati za: Fuit

  • Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)

  • Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. (Liber Genesis 4, 20)

  • Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. (Liber Genesis 4, 21)

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. (Liber Genesis 4, 22)

  • Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)

  • Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis. (Liber Genesis 21, 34)

  • Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. (Liber Genesis 25, 22)

  • Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)

  • Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina