pronađen 178 Rezultati za: Josue

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. (Liber Iosue 8, 15)

  • dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. (Liber Iosue 8, 18)

  • Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. (Liber Iosue 8, 20)

  • Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. (Liber Iosue 8, 21)

  • regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. (Liber Iosue 8, 23)

  • Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)

  • Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue. (Liber Iosue 8, 27)

  • regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. (Liber Iosue 8, 29)

  • Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)

  • congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)

  • At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai, (Liber Iosue 9, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina