pronađen 52 Rezultati za: Malitia

  • Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis. (Liber I Samuelis 12, 25)

  • Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. (Liber I Samuelis 20, 7)

  • hæc faciat Dominus Jonathæ, et hæc addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)

  • Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui. (Liber I Samuelis 25, 17)

  • Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber I Samuelis 25, 28)

  • Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. (Liber Psalmorum 49, 19)

  • Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? (Liber Psalmorum 51, 3)

  • Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 93, 23)

  • terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. (Liber Psalmorum 106, 34)

  • Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina