pronađen 596 Rezultati za: Manu

  • sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, (Liber Deuteronomii 9, 15)

  • et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti. (Liber Deuteronomii 9, 26)

  • et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: (Liber Deuteronomii 14, 25)

  • sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: (Liber Deuteronomii 19, 5)

  • mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. (Liber Deuteronomii 19, 21)

  • Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, (Liber Deuteronomii 20, 13)

  • Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, (Liber Deuteronomii 21, 10)

  • Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. (Liber Deuteronomii 23, 25)

  • Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. (Liber Deuteronomii 24, 1)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina