pronađen 116 Rezultati za: Montes

  • Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. (Liber Genesis 7, 19)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)

  • Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, (Liber Numeri 13, 18)

  • Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. (Liber Numeri 33, 47)

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël. (Liber Iudicum 5, 5)

  • Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. (Liber Iudicum 11, 37)

  • Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? (Liber II Samuelis 1, 19)

  • Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. (Liber Iudith 2, 12)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina