pronađen 46 Rezultati za: Nati

  • De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)

  • Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)

  • Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. (Liber Genesis 35, 26)

  • Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)

  • Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)

  • Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. (Liber Genesis 50, 22)

  • et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: (Liber Leviticus 25, 45)

  • Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 8)

  • et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 57)

  • Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina