pronađen 2426 Rezultati za: Quia

  • Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. (Liber Genesis 49, 7)

  • Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum. (Liber Exodus 2, 10)

  • Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. (Liber Exodus 7, 5)

  • Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)

  • Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)

  • triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9, 32)

  • et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus. (Liber Exodus 10, 2)

  • Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. (Liber Exodus 14, 4)

  • Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. (Liber Exodus 14, 18)

  • et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? (Liber Exodus 16, 7)

  • Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina