pronađen 23 Rezultati za: Saphan

  • Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini. (Liber II Regum 22, 9)

  • Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, (Liber II Regum 22, 10)

  • Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens: (Liber II Regum 22, 12)

  • Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)

  • Joël in capite, et Saphan secundus: Janai autem et Saphat in Basan. (Liber I Paralipomenon 5, 12)

  • Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ. (Liber I Paralipomenon 7, 15)

  • Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens: (Liber II Paralipomenon 34, 20)

  • Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. (Liber Ieremiae 26, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina