pronađen 135 Rezultati za: Similiter

  • Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)

  • Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)

  • Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. (Liber Genesis 45, 14)

  • paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. (Liber Exodus 5, 16)

  • Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. (Liber Exodus 7, 11)

  • Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)

  • Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 7)

  • Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. (Liber Exodus 8, 18)

  • Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. (Liber Exodus 21, 27)

  • De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 30)

  • arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina