pronađen 121 Rezultati za: Singulos

  • Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. (Liber Genesis 32, 16)

  • Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. (Liber Exodus 5, 19)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. (Liber Exodus 16, 4)

  • Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. (Liber Exodus 16, 5)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)

  • Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)

  • in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. (Liber Exodus 25, 34)

  • quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. (Liber Exodus 26, 16)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina