pronađen 12 Rezultati za: Somnis

  • Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, (Liber Genesis 28, 12)

  • Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. (Liber Genesis 31, 10)

  • Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)

  • Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. (Liber Genesis 31, 24)

  • Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. (Liber Sapientiae 4, 6)

  • audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. (Liber Ecclesiasticus 13, 17)

  • Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. (Liber Ecclesiasticus 40, 6)

  • Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 12)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina