pronađen 21 Rezultati za: Tenebrarum

  • Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis: (Liber Deuteronomii 5, 23)

  • Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. (Liber Esther 11, 8)

  • terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. (Liber Iob 10, 22)

  • Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: (Liber Iob 38, 19)

  • Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt. (Liber Sapientiae 17, 2)

  • una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium, (Liber Sapientiae 17, 17)

  • Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. (Liber Sapientiae 18, 4)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, (Prophetia Sophoniae 1, 15)

  • Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina