pronađen 24 Rezultati za: Turpitudinem

  • Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)

  • Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. (Liber Leviticus 18, 7)

  • Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)

  • Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 9)

  • Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. (Liber Leviticus 18, 10)

  • Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)

  • Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. (Liber Leviticus 18, 12)

  • Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. (Liber Leviticus 18, 13)

  • Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. (Liber Leviticus 18, 14)

  • Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. (Liber Leviticus 18, 15)

  • Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)

  • Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina