pronađen 30 Rezultati za: Ædificare

  • atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt ædificare civitatem (Liber Genesis 11, 8)

  • ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 5, 5)

  • factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)

  • voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 17)

  • et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans (Liber I Regum 8, 18)

  • quod cum audisset Baasa intermisit ædificare Rama et reversus est in Thersa (Liber I Regum 15, 21)

  • sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • domus autem quam ædificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos (Liber II Paralipomenon 2, 5)

  • quis ergo poterit prævalere ut ædificet ei dignam domum si cælum et cæli cælorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei ædificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo (Liber II Paralipomenon 2, 6)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina