pronađen 16 Rezultati za: Amatores

  • malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt (Liber Sapientiae 15, 6)

  • tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quærent (Liber Ieremiae 4, 30)

  • equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Liber Ieremiae 5, 8)

  • ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui (Liber Ieremiae 22, 20)

  • omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua (Liber Ieremiae 22, 22)

  • omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua (Liber Ieremiae 30, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes (Prophetia Ezechielis 23, 5)

  • propterea Ooliba hæc dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu (Prophetia Ezechielis 23, 22)

  • quia fornicata est mater eorum confusa est quæ concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum (Prophetia Osee 2, 5)

  • et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (Prophetia Osee 2, 7)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina