pronađen 16 Rezultati za: Cain

  • Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)

  • rursusque peperit fratrem ejus Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola (Liber Genesis 4, 2)

  • factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4, 3)

  • ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4, 5)

  • dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4, 8)

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)

  • dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4, 15)

  • egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4, 16)

  • cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4, 17)

  • septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies (Liber Genesis 4, 24)

  • cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4, 25)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina