pronađen 442 Rezultati za: Homo

  • quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosæ primogenitus (Liber Deuteronomii 21, 15)

  • si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit (Liber Deuteronomii 21, 18)

  • quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo (Liber Deuteronomii 21, 22)

  • non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum ejus (Liber Deuteronomii 22, 30)

  • si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra (Liber Deuteronomii 23, 10)

  • si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua (Liber Deuteronomii 24, 1)

  • cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen (Liber Deuteronomii 27, 15)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina