pronađen 165 Rezultati za: Josue

  • præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum (Liber Deuteronomii 31, 23)

  • venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32, 44)

  • Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (Liber Iosue 1, 1)

  • præcepitque Josue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite (Liber Iosue 1, 10)

  • responderuntque ad Josue atque dixerunt omnia quæ præcepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus (Liber Iosue 1, 16)

  • misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (Liber Iosue 2, 1)

  • quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Jordane transmisso venerunt ad Josue filium Nun narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi (Liber Iosue 2, 23)

  • igitur Josue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël et morati sunt ibi per tres dies (Liber Iosue 3, 1)

  • dixitque Josue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia (Liber Iosue 3, 5)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie incipiam exaltare te coram omni Israël ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim (Liber Iosue 3, 7)

  • dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri (Liber Iosue 3, 9)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina