pronađen 848 Rezultati za: Mei

  • illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)

  • redeuntique ad vesperam de agro Jacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa (Liber Genesis 30, 16)

  • at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30, 29)

  • dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31, 5)

  • et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro (Liber Genesis 31, 6)

  • et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et judicent inter me et te (Liber Genesis 31, 37)

  • die noctuque æstu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis (Liber Genesis 31, 40)

  • nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri (Liber Genesis 31, 42)

  • respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (Liber Genesis 31, 43)

  • dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)

  • erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis (Liber Genesis 32, 11)

  • dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina