pronađen 1084 Rezultati za: Quoniam

  • ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11, 44)

  • et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)

  • et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)

  • inter hæc Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam (Liber Numeri 13, 31)

  • quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Numeri 14, 25)

  • quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur (Liber Numeri 14, 35)

  • et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)

  • et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15, 26)

  • anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)

  • præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quæ jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 16, 37)

  • sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)

  • ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum (Liber Deuteronomii 4, 35)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina