pronađen 320 Rezultati za: Saul

  • levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa (Liber I Samuelis 9, 24)

  • et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario (Liber I Samuelis 9, 25)

  • cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)

  • cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini (Liber I Samuelis 9, 27)

  • videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quænam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis (Liber I Samuelis 10, 11)

  • responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas (Liber I Samuelis 10, 12)

  • dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum ejus quo abistis qui responderunt quærere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem (Liber I Samuelis 10, 14)

  • et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventæ essent asinæ de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel (Liber I Samuelis 10, 16)

  • et adplicuit tribum Beniamin et cognationes ejus et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quæsierunt ergo eum et non est inventus (Liber I Samuelis 10, 21)

  • sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (Liber I Samuelis 10, 26)

  • et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes (Liber I Samuelis 11, 5)

  • et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina