pronađen 636 Rezultati za: manu

  • hæ sunt mansiones filiorum Israël qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron (Liber Numeri 33, 1)

  • profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israël in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis (Liber Numeri 33, 3)

  • aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum jugulabit (Liber Numeri 35, 21)

  • liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur (Liber Numeri 35, 25)

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur (Liber Deuteronomii 4, 28)

  • memento quod et ipse servieris in Ægypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati (Liber Deuteronomii 5, 15)

  • et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos (Liber Deuteronomii 6, 8)

  • dices ei servi eramus Pharaonis in Ægypto et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 6, 21)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina