pronađen 504 Rezultati za: manus

  • hic erit ferus homo manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula (Liber Genesis 16, 12)

  • accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau (Liber Genesis 27, 22)

  • et non cognovit eum quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant benedicens ergo illi (Liber Genesis 27, 23)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius (Liber Genesis 31, 29)

  • et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem (Liber Genesis 32, 16)

  • melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)

  • qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim junioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat commutans manus (Liber Genesis 48, 14)

  • Juda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui (Liber Genesis 49, 8)

  • sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)

  • ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis (Liber Exodus 9, 3)

  • et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)

  • egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina