pronađen 1477 Rezultati za: mea

  • si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit (Liber Genesis 31, 50)

  • vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea (Liber Genesis 32, 30)

  • quibus patratis audacter Jacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terræ hujus nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea (Liber Genesis 34, 30)

  • nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum (Liber Genesis 39, 9)

  • et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras (Liber Genesis 39, 15)

  • calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)

  • tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam (Liber Genesis 41, 40)

  • cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam (Liber Genesis 42, 37)

  • respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43, 3)

  • si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)

  • dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)

  • ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (Liber Genesis 43, 9)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina