pronađen 28 Rezultati za: pontifex

  • septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario (Liber Exodus 29, 30)

  • tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 24)

  • nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)

  • pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (Liber Leviticus 21, 10)

  • et tulit Jojada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini (Liber II Regum 12, 9)

  • cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini (Liber II Regum 12, 10)

  • dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)

  • Azarias quoque filius Helciæ filii Mosollam filii Sadoc filii Marajoth filii Ahitob pontifex domus Dei (Liber I Paralipomenon 9, 11)

  • Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)

  • fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • egressus autem Jojadæ pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 14)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina