pronađen 4770 Rezultati za: pro

  • de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetæ qui de futura in vobis gratia prophetaverunt (Epistula I Petri 1, 10)

  • quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de cælo in quæ desiderant angeli prospicere (Epistula I Petri 1, 12)

  • propter quod succincti lumbos mentis vestræ sobrii perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 13)

  • præcogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos (Epistula I Petri 1, 20)

  • ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)

  • propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur (Epistula I Petri 2, 6)

  • vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Epistula I Petri 2, 7)

  • subiecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum sive regi quasi præcellenti (Epistula I Petri 2, 13)

  • hæc est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste (Epistula I Petri 2, 19)

  • in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Epistula I Petri 2, 21)

  • sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris (Epistula I Petri 3, 5)

  • non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis (Epistula I Petri 3, 9)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina