pronađen 145 Rezultati za: unde

  • unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)

  • at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15, 8)

  • dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quæ respondit a facie Sarai dominæ meæ ego fugio (Liber Genesis 16, 8)

  • appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (Liber Genesis 22, 14)

  • unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in præsentem diem (Liber Genesis 26, 33)

  • dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran (Liber Genesis 29, 4)

  • sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quæ præcepit fac (Liber Genesis 31, 16)

  • et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria (Liber Genesis 42, 7)

  • non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)

  • et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amaræ unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (Liber Exodus 15, 23)

  • unde artifices venire conpulsi (Liber Exodus 36, 4)

  • unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum (Liber Exodus 36, 13)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina