pronađen 22 Rezultati za: viscera

  • festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo et erumpebant lacrimæ et introjens cubiculum flevit (Liber Genesis 43, 30)

  • dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)

  • et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (Liber I Regum 17, 21)

  • cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea (Liber Iob 16, 14)

  • viscera ejus plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur (Liber Iob 21, 24)

  • et quidem satis juste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • novit justus animas jumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia (Liber Proverbiorum 12, 10)

  • pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus (Liber Ecclesiasticus 30, 7)

  • super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris (Liber Isaiae 16, 11)

  • si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)

  • CAPH defecerunt præ lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi (Lamentationes 2, 11)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina