pronađen 111 Rezultati za: vox

  • dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4, 10)

  • accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau (Liber Genesis 27, 22)

  • cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint (Liber Iosue 6, 5)

  • præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)

  • igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem (Liber Iosue 6, 20)

  • porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur æstimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)

  • et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quænam hæc est vox clamoris magni in castris Hebræorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra (Liber I Samuelis 4, 6)

  • dixitque Samuhel et quæ est hæc vox gregum quæ resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio (Liber I Samuelis 15, 14)

  • cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)

  • cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis (Liber I Regum 1, 45)

  • qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina