1. ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.

2. GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.

3. HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4. ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus.

5. TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.

6. CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium;

7. MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius,

8. SAMECH. confirmata in saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate.

9. PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius.

10. RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina