1. Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel:

2. Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

3. Quia haec dicit Dominus Deus: “Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel”.

4. Quia haec dicit Dominus domui Israel: “Quaerite me et vivetis;

5. et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”.

6. Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.

7. Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.

8. Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius.

9. Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert.

10. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.

11. Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum.

12. Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.

13. Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.

14. Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.

15. Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.

16. Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.

17. Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui”, dicit Dominus.

18. Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.

19. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20. Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea?

21. “Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris.

22. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.

23. Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.

24. Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.

25. Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?

26. Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.

27. Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.





“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina