1. Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum

2. in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

3. prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

4. quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

5. sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

6. hæc proponens fratribus bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ quam adsecutus es

7. ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

8. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ

9. fidelis sermo et omni acceptione dignus

10. in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

11. præcipe hæc et doce

12. nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

13. dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinæ

14. noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

15. hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

16. adtende tibi et doctrinæ insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt





“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina