1. tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu

2. et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

3. labora sicut bonus miles Christi Jesu

4. nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit

5. nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

6. laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

7. intellege quæ dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

8. memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

9. in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

10. ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti

11. fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

12. si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

13. si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

14. hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

15. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

16. profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

17. et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

18. qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem

19. sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

20. in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam

21. si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

22. juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

23. stultas autem et sine disciplina quæstiones devita sciens quia generant lites

24. servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

25. cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem

26. et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem





O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina