1. tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribæ et Pharisæi dicentes

2. quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant

3. ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

4. nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur

5. vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit

6. et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

7. hypocritæ bene prophetavit de vobis Esajas dicens

8. populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

9. sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

10. et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite

11. non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem

12. tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei scis quia Pharisæi audito verbo scandalizati sunt

13. at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur

14. sinite illos cæci sunt duces cæcorum cæcus autem si cæco ducatum præstet ambo in foveam cadunt

15. respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

16. at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

17. non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

18. quæ autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

19. de corde enim exeunt cogitationes malæ homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiæ

20. hæc sunt quæ coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

21. et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis

22. et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur

23. qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

24. ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël

25. at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me

26. qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

27. at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum

28. tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

29. et cum transisset inde Jesus venit secus mare Galilææ et ascendens in montem sedebat ibi

30. et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum mutos clodos cæcos debiles et alios multos et projecerunt eos ad pedes ejus et curavit eos

31. ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël

32. Jesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbæ quia triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via

33. et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

34. et ait illis Jesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

35. et præcepit turbæ ut discumberet super terram

36. et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

37. et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

38. erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

39. et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan





“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina