1. beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti

2. felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua

3. viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum

4. qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur

5. qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non jucundabitur in bonis suis

6. qui sibi invidet nihil est illo nequius et hæc redditio est malitiæ illius

7. et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam

8. nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam

9. insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam

10. oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam

11. fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer

12. memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur

13. ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi

14. non defrauderis a die bono et particula boni doni non te prætereat

15. nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis

16. da et accipe et justifica animam tuam

17. ante obitum tuum operare justitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum

18. omnis caro sicut fænum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi

19. alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur

20. omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso

21. et omne opus electum justificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo

22. beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in justitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei

23. qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens

24. qui respicit per fenestras et in januas illius audiens

25. qui requiescit juxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula ejus bona per ævum

26. statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur

27. protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria ejus requiescet





Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina